monumenta.ch > Augustinus > 146 > sectio 15

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 37, 15
Cor meum conturbatum est. Unde conturbatum est? Et deseruit me fortitudo mea. Plerumque irruit nescio quid repentinum; fit conturbatio cordis: contremiscit terra, tonitrus datur de coelo, horribilis fit impetus vel strepitus, leo forte videtur in via; fit conturbatio: latrones insidiantur; fit conturbatio cordis, pavetur, undique sollicitudo incutitur. Unde hoc? Quia deseruit me fortitudo mea. Si enim maneret illa fortitudo, quid timeretur? Quidquid nuntiaretur, quidquid frenderet, quidquid sonaret, quidquid caderet, quidquid horreret, non terreret. Sed unde illa perturbatio? Deseruit me fortitudo mea. Unde deseruit fortitudo? Et lumen oculorum meorum non est mecum. Latuerat ergo Adam lumen oculorum ipsius. Nam lumen oculorum ipsius ipse Deus erat: quem cum offendisset, fugit ad umbram, et abscondit se inter ligna paradisi . Pavebat a facie Dei, et quaesivit umbram arborum. Iam inter arbores lumen oculorum non habebat, ad quod gaudere consueverat. Si ergo ille de origine, et nos de propagine; et redeunt ad illum secundum vel novissimum Adam membra ista, quia novissimus Adam in spiritum vivificantem ; et clamant de corpore eius in ista confessione, Et lumen oculorum memorum non est mecum: iam confitens, iam redemptus, iam in corpore Christi est, et lumen oculorum ipsius non est cum ipso? Plane non est cum ipso: sed est quidem tanquam adhuc recordantium sabbatum , tanquam cernentium in spe; sed nondum est illud lumen de quo dicitur, Ostendam meipsum illi . Est quiddam luminis, quia filii Dei sumus, et utique hoc in fide retinemus: sed nondum est illud lumen quod videbimus. Nondum enim apparuit quod erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est . Nam modo lumen fidei et lumen spei est. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: per fidem enim ambulamus, non per speciem . Et quamdiu quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus . Voces sunt ergo istae peregrinantium, nondum in patria constitutorum. Et recte dicit, et vere dicit, et si non sit dolosus, veraciter confitetur: Et lumen oculorum meorum non est mecum. Haec patitur homo intus, ibi secum, in seipso, et seipsum , de nemine ad neminem praeter se: haec sibi ipse poena sua esse meruit, quidquid superius enumeravit.